- ELECTRA
- I.ELECTRAAtlantis et Pleiones filia, quae Corithi Italiae Regis uxor fuit; inde in Samothraciam profecta ibi habitavit appellataque est ab indigenis Strategis atque Electrione, ut testatur Hellanicus.II.ELECTRAMesseniae opp. et fluv. in Peloponn. Pausan. Ad amnem cognom 15. mill. ab ora sinus Cyparissii, totidem a confin. Elidis et Arcadiae, 30. ferme a Laconia in Occ. Baudr.III.ELECTRANympa, Oceani et Tethyos filia, Atlantis uxot, cuius filia etiam Electra dicta fuit, quae Iovi Dardanum peperit. Ovid. Fast. l. 4. v. 31.Dardanon Electra quis nescit Atlantide natum?IV.ELECTRAOrestis, quem ad paternae caedis ultionem impulit, soror, filia Agamemnonis, quae caelibem multum aetatis vitam egit, unde etiam ab Helena apud Eurip. Πολυχρόνιος παρςθένος, h. e. annosa virgo per contumeliam vocatur, Inde aliqui Electram dictam volunt, quasi ἀλέκτραν, h. e. Sine thalamo; quamquam aliis magis placet a flavo colore, electrumqueve referente ita fuisse appellatam. Vellei. Euseb. Hygin. Eurip. Ovid. Item, soror Antigonae, filiae Oedipi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.